Jste zde

Unio sive Connubium Amoris Divini cum D. Francisco Xaverio Indiarum Apostolo et Doctore (1660)

Unio sive Connubium Amoris Divini cum D. Francisco Xaverio Indiarum Apostolo et Doctore. Honori et amori perillustrium, generosorum, nobilium, reverendorum ac doctissimorum AA. LL. et Philosophiae neomagistrorum in aula Universitatis dicatum et oblatum. Promotore R. P. Wenceslao Aquinate e Societate Jesu AA. LL. et philosophiae doctore, eiusdemque in Universitate Pragensi professore ordinario. Anno M. DC. LX. Pragae, typis Universitatis in Collegio Societatis Jesu ad S. Clementem.

[A2r] PRAEFATIO AD PERILLVSTRES, GENEROSOS REVERENDOS, NOBILES, AC DOCTISSIMOS DD. NEO MAGISTROS.
Amoris cum Xaverio, unionem sive connubium, Epithalamij vice, vobis dedicamus, Perillustres, Generosi, Reverendi, Nobiles ac Doctissimi Domini Neo-Magistri; connubium diximus, opportunum huic tempori, quo vos connubiale sacrum celebratis cum Sophia, quam eandem ille jam olim sibi Lutetiae desponsavit Xaverius, dum Artium & Philosophiae Magister publico solennique ritu fuit renunciatus. Magistrum offerri Mastris, quid est, quod quisquam admiretur? At hunc talem, tam eximium, Gentium Doctorem, Apostolum, Thaumaturgum, verbo, Xaverium Quòd vobis offeramus, est aliquid, nec parum momenti. Nam sive
[A2v] subeat illud, quòd Xaverium in Tutelarem adlegerint Philosophi, Tutorem nos damus; vos accipitis eum, qui nomen, qui dignitatem vestram, qui partas triennio doctrinae facultates tutetur; sive spectamus in Xaverio Gradum vobis communem, habebitis in Ducem, ut ex hoc Doctoratûs Philosophici Gradu ad plures & ampliores honorum gradus, vel Artium, vel Virtutum, vel utrarumque suffragio, gradum faciatis; est enim hoc hominum ad praecelsa natorum, ut obliti, quae retro sunt, longiùs proferant sua vota meritisanimata, quibus hoc ipso finis alterius Gradûs gradus est futuri.
Iam verò si volumus, quod nolle non possumus, ut hujus diei memoria, dignitásque vestra nullis vel temporum vel spatiorum circulis limitetur, quonam istud modo consequi poteramus feliciùs, quàm si vel vos Xaverio, vel vobis illum inscriberemus? Nimirum hic vir hic est, quem sibi totus orbis laudari saepius audit: immensa propè terrarum spatia, non olim tantùm pedibus, sed hodie dum famâ virtutis ac miraculorum peragravit; beatis aeternitatis tabulis & posterorum gratae memoriae consignatus est, quis dubitet aetatem laturos honores vestros, si fuerint huic cedro inscripti? quis neget immensam vobis nascitu-
[A3r]ram gloriam, si nomen Xaverianum, quaquaversum illud fama jactaverit, comitetur?
Quid plura? putavimus, nec debito satis nostro, nec honori vestro facturos, nisi Xaverium vobis debere, ac dicare vellemus, ut nimirum haberetis Virum, cujus nomine Nomina debitorum, quibus estis huic nomini adstricti, solveretis. Apertiùs loquimur. Multum debetis Xaverio, vel ex eo capite, quòd Vitam suam R. P. VVenceslaus Aquinas, Professor vester, sine qua dare vobis, quæ dedit non poterat, eidem debeat. Abstrahite Philosophi conceptum vitae; redicem invenietis, è qua non arbores tantùm philosophicae, verùm etiam dulces isti, quos hodie gustatis, laborum fructus proveniunt. Vnde gratitudinis (in vos Discipulos transfundendae) memor, haberi voluit non magis Philosophiae, quàm Xaveriani beneficij publicus Professor; noluitque fieri Promotor honoris vestri, nisi simul hoc ipso libello promoveret honores Xaverij.
Vos igitur Philosophi Philosophum, Magistri Magistrum, Doctores Doctorem, Clientes Patronum, Filij Parentem affectu tot ac tantis titulis consono accipietis, & coletis; dúmque spectatis adum-
[A3v] bratum illius cum amore connubium, vos adamantinis vinculis ita vestram vobis sapientiam adstringetis, ut separari à vobis nec prosperis possit nec adversis, fiátque verum in vobis, quod alias notum: nescire mori Sapientem.
[A4r] PROLOQVIVM.
Jam Cortina reducitur, oculos animósque advertite.

SponsVs proCedens è thaLaMo sVo praesto est adstat Xaverius; Coelum inter ac Inferos medius; icturus cum Amore foedus, quod Superi probent, Inferi non evertant. Stat XAVERIVS; & connubij socium tacitus opperitur. Sed altera Contrahentium pars non comparet, Amor desideratur. Ecquid moras nectit alis aliàs instructus Amor? an amor in mora vim ponit, ut amanti desideratior adveniat? an quia cùm caecus ipse videre nequeat, etiam videri non vult ab oculatis? Sic est; oculis videri non potest Amor ille, qui non est ad oculum. In corde sedem fixit; & ideò latet, quia latet cor, munitum costis, carne vallatum, extima pelle & amictu contectum. In imis ergo praecordiorum fibris, Amori se desponsat XAVERIVS. Quanquam Augustiro Amor angustijs illis circumscribi nescius; erumpit saepius etiam in oculos; quî modò nobiliùs sunt in amore Duces; loquuntur sine voce, quid loquantur absque auribus audiri potest; nutibus nictibúsque clamant; Amor meus Crucifixus est. Bene habet: Adest XAVERIUS, non abest Amor; foedus icitur, connubium initur: Amor fit XAVERIVS; XAVERIVS Amor. Quia tamen verba sunt contractuum internuncia, rpior Amor in verba solvitur; Audite.

[A4v] ELEGIA I.
Xaverius accenditur.
Taeda Nuptialis.

Missus in hanc venio superûm de fedibus oram,
Humana quaeens in regione locum.
Hesperias longo scrutabar tramite terras,
Si quae corda forent arcubus apta meis.
Saepe sagittiferâ deprompsi tela pharetrâ,
Frigidus at toties tela remisit amans:
Et quties nostras volui supponere flammas,
Reppulit admotas turba proterva faces.
Scilicet in glaciem totus jam transijt orbis,
Insedítque hominum pectora tristis hyems!
Non ego tam rigidas Scythico puto frigore glebas,
Quásque suis torquet Parrhasis Vrsa rotis:
Nec tot Hyperboreo grassantur in axe pruinae;
Densat ubi canas terrica bruma nives.
Nam licet hîc nullum teris dent astra calorem,
Illa tamen multùm turba caloris habet.
Nutrimenta foci, raptúmque ex arîete vellus,
Riphaeo prohibet membra rigere gelu.
Vestra at, mortales, glacie mens durior omni est,
Nec nôrunt ullum frigora vestra modum.
Auri sacra fames & honoris coeca cupido,
Non sinit aethereis corda flagrare rogis.
Insanis malunt quin imò ardoribus uri,
Et servum vitijs pectus habere suum.
Quid faciam? torpere sinam sine viribus arcum?
Fila nec in curvos ire jubebo sinus?
[B1r] Quaeque mihi sterilis cecidit per inane sagitta
Artifici non est ejaculanda manu?
Eloquar? an notos vultus satis indicat aestus?
Est ubi certa dehinc figere tela queam.
Inveni, quem tot terris venabar & undis,
Tam longae fuerat qui mihi causa viae.
Ille meae tu causa viae, scopus unus amoris,
In te missilibus ludet arundo meis.
Te XAVIER peto, quem nostros bene finxit ad ictus
Pamlonae à nobis qui bene tactus erat.
Idem divinos totum te finxit ad ignes,
Ignis nam verè nomen & omen habet.
Ergo meus Phoenix ingesce, ingesce meum cor;
Communis nobis flamma duobus erit.
Velle ambobus idem, sub corde sedebimus uno,
Constabit fornax aestibus illa duos.
Imbriferas quamvis resupinet Aquarius urnas,
Educátque omnes nubibus Auster aquas:
Occurrant rapido spumantia flumina rictu
Et vesano in nos murmure gurges eat:
Flumina non poterunt istas compescere flammas,
Nec poterit mergi gurgite tantus amot.

ELEGIA II.
Xaverius desiderat labores Indicos.
Conventio in manus.

Audistis? O magnae virum animae! sic voluit ille, sic fecit; nimirum sola verba dare hominis non est fidelis, nedum amantis. In moris conjugio conjugans XAVERIVS, opera non verba conjugat, per [B1v] modos omnes, quando omnius factus omnia pro Christo; modis infinitis, quando plures unus adjunxit Ecclesiae, quàm abjunxerint saeculorum Haeresiarchae per tempora annorum decem. Multis regnis persona fuit prima, quae vitae fideíque lucem intulit; secundas tertiásque suppetias postea misit Romae, ne vacaret Amor. Certè si verum, amantes quandoque in amatos transire, totus aut in Amorem XAVERIVS, aut in XAVERIVM Amor transivit. Amabat magìs, quàm animabat anima; corpus amisso pede in cor transierat, oculi in dulce dicam, an amarum? stillicidium liquabantur; lingua vel exerrans eructabat amores, currebant pedes in Evangelium pacis; manus Thaumaturga faciebat amoris prodigia. Sic est, manus habet, non alas tantùm amor: nec ad fugam tantùm sunt alae, sed ut amans advolet ad amati obsequium. Amor tuus Crucifixus est XAVERI; solutae manus tuae pensum laboris pro eo solvunt; his manibus convenitur in manus Amoris. Activum Verbum est amo, nec Paßivum nunc etiam erit à XAVERIO conjugandum, nobis autem videndum, quomodo pati potuerit amores XAVERIVS. Audite clamantem.

O mihi quàm vario stimulantur pectora motu!
Intima quàm vehemns exedit ossa calor!
Nescio ut incalui, nec quali ardere solebam,
Nescio quae rapuit, flamma repentè fibras.
Vror & ingenti liquefio totus ab aestu,
Liquitur ut calidis Daedala cera focis.
Aut velut aera fluunt Siculis resoluta caminis,
Aut ceu Sithonia de nive manat aqua.
Dissimulem? sed enim quis dissimulaverit ignem?
Vltrà quàm vellem jam meus ardor abit.
Vnicus Hesperiae non jam mihi sufficit orbis,
Non satis est animis una Navarra meis.
[B2r] Memnonios reputo fines, Indósque recessus,
Et quaecunquae novo Regna sub axe jacent.
Me Melinda trahit, longóque Socotora tractu,
Gemmiferis dives me trahit ora vadis.
Quidquid agam, mentem tellus Nabathaea fatigat,
Nec requiem lasso turba Goana sinit.
In tacitum quoties declino lumina somnum,
Exercent somnos barbara visa meos.
Dum parvo nuper relevarem membra cubili,
Et nox in media tunc statione fuit,
Incertum vigilans, an somno mersus, onusta
Sensi terrifici pondere terga viri;
Quem propior Phoebus fuligine tinxerat atrâ,
Mygdoníaque Eos usserat ora face.
Indus erat, (novi;) nec enim dubitare licebat,
Versus, seu fuerit futilis, Indus erat.
Corripui hunc humeris, aut corripuisse videbar,
Supposuíque novo bajula colla jugo.
Sed leve pondus erat: quid enim durum esset amanti?
Fortior est quovis pondere fortis amor.
Vltra quid dubitem? sunt haec sunt omina Divûm,
Est petere in fatis Indica regna meis.
Ibo; nec pelagi vis ulla obstabit eunti,
Non faciet lentas tarda Malea moras.
Non gemina Alcidae cursum mihi pila secabit,
Non sistet nostras Tethys iniqua vias.
Quamvis commotis in nos fremat Aeolus undis,
Disjiciátque meas saeva procella rates.
Per medias ponti nando ferar uvidus undas,
Navigium nanti fracta tabella dabit.
[B2v] Hac satis irati superabo praelia ponti,
Ridebóque tuas Eure proterve minas.
Ibo per scopulos aditúque carentia saxa,
Per Lybiae Syrtes Caucaseásque nives.
Trans Tanaim Gangémque ferar, Tigrímque, Tagúmque,
Trans Erythrae ripas aurifluósque lacus.
At non Eoas animus mihi quaerere glebas,
Non sitio conchas Asis aquosa tuas.
Non lucra me stimulant, & amor sceleratus habendi,
Vna est, ô Indi, merx mea vestra salus.
Heu! totus tenebris Oriens involvitur atris,
Et nocte in coeca Memnonis ora sedet.
Nempe tuas, Thoma, mersit styx horrida flammas,
Relligióque suas condere jussa faces.
Nec sinit Impietas ortum clarescere lumen,
Non patitur roseum furva propago diem.
Jámque agit insanos Idôlatria triumphos,
Et vehitur piceis per nova regna rotis.
Jam serpentigenae pandunt sua signa sorores,
Nulláque vivificae stant monumenta Crucis.
Arma date, ô Superi, generosa in praelia curram,
Et novus Alcides monstra domabo stygis.
Et Xacam, & tetros Orci simulacra Pagodas
Et quos sacrilegè gens colit illa Deos.
Non patiar, qui primaevae fatale Parenti,
Caerulus aspersit toxica dira Draco,
Hic idem Eoas populetur morsibus oras,
Et mortale cavo glutiat ore genus.
Arma date, ô Superi! sed enim cur arma requiro?
Haec satis mihi clava trinodis* erit. *Crucifixi imago.
[B3r] Quam non Herculeo vellem committere ligno.
Plus etenim lignis omnibus ista valet.
Non mihi si planis occurrant Tartara turmis,
Et Cadmi coràm stet metuenda seges.
Non centumgeminis Briareûs si viribus instet;
Et trux Porphyrion, Enceladûsque minax.
Incussâ trepidum saliet formidine pectus,
Neu leve pulsabit fortia corda gelu.
Et licet intentet diram gens barbara mortem,
Inque meum juret Maurica tota caput.
Objiciam, JESV, centum caput ensibus unum,
Dum possim vindex Numinis esse tui.

[...]

[D4r] Rejecta viæ subsidia, vestis cannabina, pedes nudi, supellex, omnia deniq3, satis loquuntur, quàm nudus fuerit XAVERIVS, quàm fortiter nihilominus Amori conglutinatus.
Nihli in terris ampliùs invenit Amor, quod objectaret XAVERIO; Cœlum & Acheronta movet; quærit ergo: An Cœlum & Inferi, altitudo & profundum, meum mihi tandem avellent XAVERIVM? Hæ sit hîc, imperterritus aliàs Amator. Peregrinum quippe videbatur, ut avelleret ab Amore Cœlum, quod præmium est Amantis; aut sejungeret orcus, non amantis supplicium. Amant multi vel spe illius, vel hujus metu. Majora major XAVERIUS. Neque
[D4v] altitudo, neque profundum (inquit) me separabunt: ne quidem ea dignor, ut propter hæc amem, cui decretum est gratìs amare; Cecinit hoc ipsum versibus Hispanicis eleganter; nobis idipsum Latiæ Musæ cecinêre, mdus quidem varijs, vel quia varietas delectat, vel ut magnus XAVERII Spiritus, si non in omnibus, in uno saltèm adumbratus quoquo modo videatur. Sic ergo canitur.

ODE V.
Nec Cœli spes, nec Inferni metus movet XAVERIVM ad amorem.

Amo DEVM! sed liberè,
Amo! sed hoc amore,
Quem corde suevit scribere,
Qui dignus est amore.
Amo! sed hæc incendia
Vos astra non paratis:
Non appetit stipendia
Qui vult amare gratìs.
Non me movet cœlestibus
Fundata spes in hortis;
Nec his adurunt æstibus
Perennis antra mortis.
Amor coëmtus nullus est;
Amabo nil petendo.
Amor coactus nullus est;
Amabo nil timendo.
Tu, mi Redemtor! horridos
Enecte per dolores,
Tu cor mihi tam torridos
Resolvis in calores.
Crux, probra, clavi tubera,
Tot flagra, tot cruores,
In corde, sicut ubera,
Tot nutriunt amores.
Istis amoris ignibus
Mens tota concalescit,
Dum mortis ex insignibus
Te cognitum stupescit.
Extingue Cœli lumina;
Adhuc adhuc amabo:
Extingue Ditis flumina;
Adhuc adhuc amabo.
Spes nulla sit, si diligam;
Adhuc adhuc amabo.
Styx nulla, si non diligam,
Adhuc adhuc amabo.
[E1r] Nil das? adhuc amaberis,
Spes nulla me titillat.
Damnas? adhuc amaberis,
Ne sic amor vacillat.
Ruente Cœli lumine,
Orcóque deflagrante,
Menente solo NVMINE
Amabo sicut antè.

Sappho, jam etiam, præter morem, in Rhythmos effusa, sic reddidit.
Qvàm mihi sancto cor amore prurit!
Nec tamen Cœlum, nec Avernus urit.
Nulla spes, nullus timor hos amorum
Suscitat ignes.
Terra, Styx, æther pereant, amabo,
Lucra cum damnis pereant, amabo,
Nulla spes, nullus timor hos amorum
Suscitat ignes.
Te DEVS, Te, Te petit hæc favilla;
Tu mei cordis Cor es, & medulla.
Nulla spes, nullus timor hos amorum
Suscitat ignes.
Hoc amor figit sua tela signo,
Cujus infami caro fixa ligno.
Nulla spes, nullus timor hos amorum
Suscitat ignes.
Sic movet diro latus ense fissum,
Sic movet nostri cor amore scissum.
Nulla spes, nullus timor hos amorum
Suscitat ignes.
Flagra, Crux, clavi, probra, mors, dolores,
Hæc mihi tantos acuunt amores.
Nulla spes, nullus timor hos amorum
Suscitat ignes.
[E1v] Tolle promissos patriæ favores,
Tolle funestos Erebi dolores.
Nulla spes, nullus timor hos amorum
Suscitat ignes.
Non amor donis emitur, nec ære;
Nec solent pœnæ cor amans movere.
Nulla spes, nullus timor hos amorum
Suscitat ignes.
Si nihil donas in amore stabo,
Te DEVS, non quæ tua sunt, amabo.
Nulla spes, nullus timor hos amorum
Suscitat ignes.
Solus, ah! solus DEVS est amandus,
Totus, ah! totus DEVS est amandus.
Solus, & totus DEVS hos amorum
Suscitat ignes.

Phaleucio carmine sic sonat.
Cur totis amo Te Deus medullis?
Cur tanto cor amore colliquescit?
An Coeli mihi blandiuntur orbes?
Ah! non diligo, diligámque coelos.
Gratìs diligo, diligámque gratìs:
Non quòd delicijs moves amores,
Aut quòd supplicijs moves timores.
Tu, Tu mi DEVS! has cies favillas,
Quem cerno Crucis incubare nido:
Hos clavos amo, sanguinem, dolores.
Haec opprobria, sputa, flagra, spinae,
Et mors sanguineos secuta fluctus
Me cogunt redamare, sic amantem.
[E2r] Si coelum ruat, & ruat gehenna,
Non mutabor! adhuc, adhuc amabo.
Nil expecto, nec hoc, nec hoc, nec illud;
Nil formido, nec hoc, nec hoc, nec illud.
Spes omnis, timor omnis, omnis absit.
Gratìs diligo, diligámque gratìs;
Si tantùm DEVS est, sat est, amabo.

Addamus & Elegos.
Nec mihi tam calidis ideo cor amoribus ardet,
Illa quòd Empyrei præmia speret amor.
Nec, quod in æterno qui non amat igne cremetur,
Vrit amoriferis ignibus ille timor.
Tu DEVS es meus, qui solus amas, qui solus amaris;
Probra, Crucem, clavos, hæc amo, si quid amo.
Iste dolor, cruor iste meos extorquet amores,
Me mors ista tui cogit amore mori.
Hæc amo, si quid amo; si cetera tollis, amabo,
Tartara cum Cœlis aufer, amabo tamen.
Nil mihi dando, meos tamen es mercatus amores;
Vris? amabo tamen: Cædis? amabo tamen.
Integer est hic amor nec amo, quod amâsse puderet;
Non amo quòd sperem; non amo quòd timeam.
Vnus amor DEVS est, Amor! ô amor unice cordis!
Ah! amo; amando volo vivere, amando mori.