Jste zde

Officium parvum Divini Amoris (1660/1703)

OFFICIUM PARVUM DIVINI AMORIS.

AD MATUTINUM.
V. Domine labia mea aperies.
R. Es os meum annunciabit laudem tuam.
V. DEUS in adjutorium meum intende.
R. Domine ad adjuvandum me feſtina.
Gloria Patri, & Filio, & Spiritui ſancto:
Sicut erat, &c.
Hymnus.
O Fidelis anima, tota ſpiritalis,
Leva te magnanima charitatis alis,
Surge, ſurge, fervidos jaculans amores,
Si non amas, rigidos ſenties dolores.
O imago nobilis tui Creatoris,
Angelorum ſimilis, Sponſa Salvatoris,
Tuo te prototypo redde ſpecioſam,
Divino Archetypo pulchram, & formoſam.
O bonorum omnium pelagus profundum!
Amoris illicium blandum, & facundum!
Amo te; quid extra te volo, vel requiro?
Ampliùs nîl extra te opto, nec ſuſpiro.
Ardeo te millies meum Creatorem,
Millies, & millies, meum Salvatorem;
Absque te pro nihilo, perditúsque forem;
Meum quantô titulô vendicas amorem!
DEUS meus, amo te, plusquam mille fun-
dos,
Plusquam aurum amo te, plusquam mille
mundos,
Supra quam vis amo te ſenſûs voluptatem,
Supra cœlum amo te, & beatitatem.

Antiph. Diligam te, Domine, fortitudo
mea, Dominus firmamentum meum, & re-
fugium meum, & liberator meus.
V. Diligite Dominum omnes Sancti ejus.
R. Quoniam nihil deeſt timentibus eum.
ORATIO.
DEUS, qui fidelium mentes unius efficis
voluntatis; da populis tuis id amare,
quod præcipis; id deſiderare, quod promit-
tis: ut inter mundanas varietates ibi noſtra
fixa ſint corda, ubi vera ſunt gaudia. Per
Dominum noſtrum, &c.

AD PRIMAM.
V. DEUS in adjutorium meum intende.
R. Domine ad adjuvandum me feſtina.
Gloria Patri, & Filio, & Spiritui ſancto:
Sicut erat, &c.
Hymnus.
CUm Sol manè fluctibus ſe levat Eois,
Et terram fulgoribus luſtrat radioſis,
Me Divinis ignibus gelidum exponam,
Et notis gemitibus mea vota promam.
O! ſi nunc Sol radiis ſuis me feriret,
Cum ſuis inaniis vanitas periret;
Mox damnata frigora procul exularent,
Et Divinæ flammulæ pectora cremarent.
Acus ceû magnetica motibus aſſveta,
Nî ſe versùs Arcticum gyrans flet quieta;
Sic ſum ego mobilis, vagus & inconſtans,
Mille mille fluctibus hinc, & hinc inundans.
Ah in novam fingere poſſim me figuram,
Et meam me vertere versùs cynosuram,
Amans hìc quieſcerem, placidúsque ſtarem,
Meam raptus cernerem ſtellulam polarem.
Nolo nolo vivere absque charitate,
Stat DEUM diligere cum alacritate,
Altis ſurgat ignibus puræ flamma mentis,
Et horis, & ſingulis ardeat momentis.
DEUS meus amo te, plusquam mille fun-
dos,
Plusquam aurum amo te, plusquam mille
mundos,
Supra quamvis amo te ſensûs voluptatem,
Supra cœlum amo te, & beatitatem.
Antiph. Scimus, quoniam diligentibus
DEUM, omnia cooperantur in bonum, iis,
qui ſecundùm propoſitum vocati ſunt ſan-
cti.
V. Fortis eſt, ùt mors dilectio.
R. Lampades ejus lampades ignis, atque
flammarum.
ORATIO.
ILlo nos igne, quæſumus Domine, Spiritus
ſanctus inflammet, quem Dominus noſter
JESUS Chriſtus miſit in terram, & voluit ve-
hementer accendi. Qui tecum, &c.

AD TERTIAM.
V. DEUS in adjutorium meum intende,
R. Domine ad adjuvandum me feſtina.
Gloria Patri, &c.

Hymnus.
AH! cor quid hic deperis, incubans deor-
ſum?
Quid vagando reperis, horſum & iſtorſum?
Fumus, vapor, ſomnia, umbra, larva, bulla,
Falſitas hæc omnia, veteritásque nulla.
Vanitatum vanitas, quidquid hìc amatur,
Fraudes & nugacitas, quibus inhiatur,
Pecorum beatitas, gaudia brutorum,
Mendax ſunt felicitas mundi amatorum.
Dixi nunc, & ſæpius dicam: Creaturæ,
Non amo vos ampliùs; ite morituræ!
Qui me sibi poſtulat, & meos amores,
Ævo nullo fluctuat, ſupra ſtans timores.
Ignis mei pabula ſint res morituræ,
Poſt momenta paucula mox interituræ!
DEUS ſit materies meæ conſtans flammæ,
Non ilex, non abies, fragilésque cannæ.
Poſtquam cor & animum tibi conſecravi,
Totum in Baſilicam ſponte dedicavi;
Jure mei, credite, ſacri ſunt amores,
Res mortales cedite, fumi & vapores.
DEUS meus amo te, plusquam mille fun-
dos,
Plusquam aurum amo te, plusquam mille
mundos;
Supra quamvis amo te ſensûs voluptatem,
Supra cœlum amo te, & beatitatem.
Antiph. Certus ſum, quia neque mors,
neque vita, neque Angeli, neque inſtantia,
neque futura, neque fortitudo, neque altitu-
do, neque profundum, neque creatura alia
poterit nos ſeparare à Chriſto JESU Domino
noſtro.
V. Filij hominum, usquequò gravi corde?
R. Ut quid diligitis vanitatem, & quæritis
mendacium?
ORATIO.
DEUS, qui diligentibus te, bona inviſibilia
præparâſti; infunde cordibus noſtris
tui amoris affectum, ut te in omnibus, &
ſuper omnia diligentes, promiſſiones tuas,
quæ omne deſiderium ſuperant, conſequa-
mur. Per Dominum noſtrum, &c.

AD SEXTAM.
V. DEUS in adjutorium meum intende,
R. Domine ad adjuvandum me feſtina.
Gloria Patri, &c.
Hymnus.
AMor Doctor omnium maxime Doctorum,
Doce me cœleſtium regulas amorum,
Duas ſaltèm notulas, párque ſyllabarum,
Non eſt æras plurimas didiciſſe parùm.
Tota virtus pectoris, mentis promptitudo,
Tota moles corporis, tota fortitudo,
Totum robur animæ, quidquid eſt vigoris,
Legi legum maximæ ſerviat amoris.
Caſto deſiderio, quidquid eſt laboris,
Agam ex imperio Domini amoris,
Quovis motu iero, magno vel puſillo,
Obſignabit aureo Charitas ſigillo.
Sed quid meus amor eſt ad tuos amores?
Glacies & algor eſt, febrium tremores;
Si te mille cordibus unus adamarem,
Unâ guttâ, vel tribus, mare non æquarem.
Si ſtricturis hominum igneis calerem,
Angelorum omnium flammulis arderem,
Ad vaſta incendia tuorum amorum,
Bruma foret facula horum, & iſtorum.
DEUS meus amo te, plusquam mille fun-
dos,
Plusquam aurum amo te, plusquam mille
mundos;
Supra quamvis amo te ſensûs voluptatem,
Supra cœlum amo te, & beatitatem.
Antiph. Diliges Dominum DEUM tuum
ex toto corde tuo, & tota anima tua, & ex to-
ta mente tua, & ex omnibus viribus tuis, &
ex tota virtute tua, & ex tota fortitudine tua.
V. Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt
nomen tuum.
R. Quoniam tu benedices juſto.

ORATIO.
DEUS virtutum, cujus eſt totum, quod eſt
optimum; inſere pectoribus noſtris a-
morem tui nominis, & præſta in nobis religio-
nis augmentum; ut, quæ ſunt bona, nutrias,
ac pietatis ſtudiô, quæ ſunt nutrita, cuſtodias.
Per Dominum noſtrum, &c.

AD NONAM.
V. DEUS in adjutorium meum intende,
R. Domine ad adjuvandum me feſtina.
Gloria Patri, &c.

Hymnus.
AMor meus DEUS eſt, Charitas triumphet,
Sanctus eſt, beatus eſt, Charitas inundet;
Pulcher, potens, optimus, amor exardeſcat,
Forits & ter Maximus, Charitas flammeſcat.
Æquor eſt vaſtiſſimum, pelagus profundū,
Nulla bolis abditum reperit hìc fundum.
In hoc altum denique proruam demiſſus,
Et abſorptum undique merget hæc abyſſus.
Totum hìc Atlanticum melle me potabit,
Et in dulce canticum linguam provocabit.
Per hæc vaga flumina gaudens innatabo,
Et amoris carmina jubilans cantabo.
Sed heu! cur ſic plumbeus amor obtorpe-
ſcit?
Durus, ſiccus, oſſeus, amor elangueſcit?
Linque ſomni latebras, ſurge de veterno,
Antequam des palpebras ſomno ſempiterno.
O! ſi ſuâ cuſpide Amor me feriret!
Quàm optato munere mihi cor ſaliret!
Quem divinus jaculo amor vulnerabit,
Hunc cœleſtis tumulo amor funerabit.
DEUS meus amo te, plusquam mille fun-
dos,
Plusquam aurum amo te, plusquam mille
mundos;
Supra quamvis amo te ſensûs voluptatem,
Supra cœlum amo te, & beatitatem.

Antiph. Si quis diligit me, ſermones meos
ſervabit, & Pater meus diliget eum, & ad eum
veniemus, & manſionem apud eum faciemus.
V. Qui diligitis Dominum, odite malum.
R. Cuſtodit Dominus animas ſervorum
ſuorum.
ORATIO.
OMnipotens ſempiterne DEUS, da no-
bis fidei, ſpei, & charitatis augmentum;
& ut mereamur aſſequi, quod promittis, fac
nos amare, quod præcipis. Per Dominum
noſtrum, &c.

AD VESPERAS.
V. DEUS in adjutorium meum intende.
R. Domine ad adjuvandum me feſtina.
Glori Patri, &c.

Hymnus.
QUot à puris Solibus radij vibrantur,
Quot abruptis nubibus fulmina jactan-
tur,
Quot ex Ætnæ faucibus flammæ proructan-
tur,
Veſuvî fornacibus fumi ejectantur;
Tot amorum ignibus ſi cor ebulliret,
Tot ardorum ictibus Superos feriret;
Minus eſt, ùt didici, quàm ſunt grana ſena
In immenſa Cretici littoris arena.
Eheu! quænam æquora ſe pandunt amanti,
Et amoris culmina ſcandere conanti?
Si leucarum iero millia ter centum,
Metam non attigero, diſtat in immenſum.
Labyrinthus amor eſt, itur non exitur,
O quàm felix error eſt, dum hic circuitur;
Per interminabiles curſitans an fractus,
Edam inceſſabiles charitatis actus
Amor dives funium, atque catenarum,
Aurearum compedum, atque manicarum;
Stringe me perennibus DEO ligamentis,
Collum ſervi funibus Chriſto ſervientis.
DEUS meus amo te, plusquam mille fun-
dos,
Plusquam aurum amo te, plusquam mille
mundos;
Supra quamvis amo te ſensûs voluptatem,
Supra cœlum amo te, & beatitatem.
Antiph. Beatus vir, qui ſuffert tentatio-
nem, quoniam cùm probatus fuerit, accipiet
coronam vitæ, quam repromiſit DEUS dili-
gentibus ſe.
V. Cuſtodit Dominus omnes diligentes ſe.
R. Et omnes peccatores diſperdet.

ORATIO.
DEUS innocentiæ reſtitutor, & amator;
dirige ad te tuorum corda ſervorum, ut
Spiritûs tui ſervore concepto, & in fide inve-
niamur ſtabiles, & in opere efficaces. Per
Dominum noſtrum, &c.

AD COMPLETORIUM.
V. Converte nos DEUS ſalutaris noſter.
R. Et averte iram tuam à nobis.
V. DEUS in adjutorium meum intende.
R. Domine ad adjuvandum me feſtina.
Gloria Patri, &c.

Hymnus.
NOx aſſveta ponere terminos laborum,
Dum meorū rumpere penſa vult amorū,
Ah! vel tunc amantium ſomniis vacabo,
Pios ſomniantium ludos agitabo.
Quando mortis venerint nunciæ ſorores,
Et ſuos incuſſerint languido terrores,
O ſi calidiſſimè DEUM tunc amarem!
Amans fidentiſſimè ſpiritum efflarem.
Adſit amor omnium terminus votorum,
Adſit ſcopus omnium deſideriorum,
Illum ſi poſſedero, ſat ſum opulentus,
DEUM ſi amavero, plenus & contentus.
In amore vivere, in amore mori.
Eſt ſummam attingere pulchri, & decori,
Hìc amorum omnium motus finiuntur,
Voluntatum omnium vota concluduntur.
Poſt DEUM diligere nullum eſt plùs ultrà,
In amore creſcere ſolum eſt plùs ultrà;
Hæc metarum ultima, hic finis, hæc ſumma,
Hæc eſt poſtremiſſima Herculis columna.
DEUS meus amo te, plusquam mille fun-
dos,
Plusquam aurum amo te, plusquam mille
mundos;
Supra quamvis amo te ſensûs voluptatem,
Supra cœlum amo te, & beatitatem.
Antiph. Qui non diligit, manet in morte.
V. In charitate perpetua dilexi te.
R. Ideo attraxi te miſerans.

ORATIO.
SAncti nominis tui, Domine, timorem pa-
riter, & amorem fac nos habere perpe-
tuum; quia nunquam tuâ gubernatione
deſtituis, quos in ſoliditate tuæ dilectionis
inſtituis. Per Dominum noſtrum
JESUM CHRISTUM,
AMEN.