Jste zde

Petitiones devotae ad Christum S. Augustini (1659)

Domine Iesu, noverim me, noverim te,
Nec aliquid cupiam, nisi te;
Vt odiam me, et amem te.
Quidquid agam propter te;
Humiliem me, exaltem te,
Nihil cogitem, nisi te.
Morificem me, et vivam in te;
Quaecunque eveniant accipiam a te;
Persequar me, sequar te:
Semper optem sequi te;
Fugiam me, confugiam ad te;
Dignus sim defendi a te;
Timeam mihi, timeam te;
Simque de electis a te.
Diffidam mihi, fidam in te,
Obedire velim propter te;
In nullo afficiar, nisi in te;
Aspice, ut videam te.
Vota me, ut videam te,
Et in aeternum potiar te, Amen.